

Epistola II ad Corinthos*
Caput 7: Versus 11
Ecce enim.Tristitia secundum Deum facit poenitere in salutem: quia quae ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur.Quantam in vobis.Qui poenitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit.Exhibuistis,etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat,vos esse incontaminatos, anegotio,id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.